Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput XVII
| 1 | Tum ego, cum iam adesse vesperam occiduo sole sentirem, Dies, inquam, abiit, Postumiane: surgendum est: simul tam studiosis auditoribus coena debetur. De Martino autem exspectare non debes, ut ulla sit meta referendi: latius ille diffunditur, quam ut ullo valeat sermone concludi. Ista interim de illo viro portabis Orienti, et dum recurris, diversasque regiones, loca, portus, insulas urbesque praeterlegis, Martini nomen et gloriam sparge per populos. |
| 2 | Imprimis memento non praeterire Campaniam: etsi maxime cursus in devio sit, non tamen tibi tanti sint vel magnarum morarum ulla dispendia, quin illic adeas illustrem virum ac toto laudatum orbe Paulinum: illi, quaeso te, primum sermonis nostri, quem vel hesterno confecimus vel hodie diximus, volumen evolve: illi omnia referes, illi cuncta recitabis, ut mox per illum sacras viri laudes Roma cognoscat; sicut primum illum nostrum libellum non per Italiam tantum, sed per totum etiam diffudit Illyricum. |
| 3 | Ille Martini non invidus gloriarum, sanctarumque in Christo virtutum piissimus aestimator, non abnuet praesulem nostrum cum suo Felice componere. Inde si forte ad Africam transfretabis, referes audita Carthagini: licet iampridem, ut ipse dixisti, virum noverit, tamen nunc praecipue de eo plura cognoscat, ne solum ibi Cyprianum martyrem suum, quamvis sancto illius sanguine consecrata, miretur. |
| 4 | Iam si ad laevam Achaiae sinum paululum devexus intraveris, sciat Corinthus, sciant Athenae, non sapientiorem in Academia Platonem, nec Socratem in carcere fortiorem: felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem; sed nequaquam a Christo Gallias derelictas, quibus donaverit habere Martinum. Cum vero ad Aegyptum usque perveneris, quamquam illa suorum sanctorum numero et virtutibus sit superba, tamen non dedignetur audire, quia illi vel universae Asiae in solo Martino Europa non cesserit. |