Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput XV
| 1 | Quodam itidem die, dum in area, quae parva admodum tabernaculum illius ambiebat, in illo suo quod nostis omnes, sedili ligneo resedisset, vidit duos daemones in excelsa illa quae monasterio supereminet rupe consistere, inde alacres ac laetos vocem istiusmodi adhortationis emittere: Heia te, Brictio; heia te, Brictio. Credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii quantam illi rabiem spiritus suscitassent. |
| 2 | Nec mora, Brictio furibundus irrupit, ibi plenus insaniae evomuit in Martinum mille convicia. Obiurgatus enim pridie ab eo fuerat, cur qui nihil umquam ante clericatum (quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus) habuisset, equos aleret, mancipia compararet: nam iam illo tempore arguebatur a multis, non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis vultibus coemisse. Quibus rebus infelicissimus insano felle commotus, et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu. |
| 3 | Martinum ita aggressus est, ut vix manibus temperaret; cum quidem Sanctus vultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia verba cohiberet. Sed ita in eo nequam spiritus redundabat, ut ne sua quidem illi, quamvis vana admodum, mens subesset: trementibus labiis incertoque vultu decolor prae furore rotabat verba peccati, se asserens sanctiorem; quippe qui a primis annis in monasterio inter sacras Ecclesiae disciplinas ipso Martino educante crevisset: Martinum vero et a principio, quod ipse diffiteri non posset, militiae actibus sorduisse, et nunc per inanes superstitiones et phantasmata visionum ridicula prorsus inter deliramenta senuisse. |
| 4 | Haec cum multa, atque alia etiam, quae reticere melius est, acerbiora vomuisset, egressus tandem furore satiato, quasi qui se penitus vindicasset, rapidus ea parte qua venerat, recurrebat: cum interea, credo per Martini orationes fugatis ab illius corde daemonibus, reductus in poenitentiam, mox revertitur, atque ad Martini se genua prosternit: veniam poscens, fatetur errorem, nec sine daemone se fuisse tandem sanior confitetur. |
| 5 | Non erat apud Martinum labor iste difficilis, ut ignosceret supplicanti. Tunc et ipsi et nobis omnibus Sanctus exposuit,. qualiter illum a daemonibus vidisset agitari, se conviciis non moveri, quae magis illi a quo essent effusa, nocuissent. Exinde cum idem Brictio multis apud eum magnisque criminibus persaepe premeretur, cogi non potuit, ut eum a presbyterio submoveret, ne suam persequi videretur iniuriam; illud saepe commemorans, Si Christus Iudam passus est, cur ego non patiar Brictionem? |