Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput XIV
| 1 | Sed plane, ut experti sumus, imminutam ad tempus gratiam multiplici mercede reparavit. Vidi postea ad pseudoforum monasterii ipsius adductum energumenum, et prius quam limen attingeret, fuisse curatum. Testantem quemdam nuper audivi, cum in Tyrrheno mari cursu illo quo Romam tenditur, navigaret, subito turbinibus exortis, extremum vitae omnium fuisse discrimen: in quo cum quidam Aegyptius negotiator, necdum Christianus, magna voce clamaverit, Deus Martini, eripe nos; mox tempestatem fuisse sedatam, seque optatum cursum cum summa placidi aequoris quiete tenuisse. |
| 2 | Lycontius ex vicariis vir fidelis, cum familiam illius lues extrema vexaret, et inauditae calamitatis exemplo per totam domum corpora aegra procumberent, Martini per litteras imploravit auxilium. Quo tempore vir beatus rem esse promisit difficilem impetrari: nam spiritu sentiebat domum illam divino numine verberari: tamen non prius destitit septem totos dies totidemque noctes orando et ieiunando continuans, quam id quod exorandum receperat, impetraret. Mox ad eum Lycontius divina expertus beneficia pervolavit, nuntians simul et agens gratias, domum suam omni periculo liberatam. |
| 3 | Centum etiam argenti libras obtulit, quas vir beatus nec respuit nec recepit, sed priusquam pondus illud monasterii limen attingeret, redimendis id captivis continuo deputavit; et cum ei suggereretur a fratribus, ut aliquid ex eo in sumptum monasterii reservaret: omnibus enim angustum esse victum, multis deesse vestitum: Nos, inquit, Ecclesia, et pascat et vestiat, dummodo nihil nostris usibus quaesisse videamur. Succurrunt hoc loco illius viri magna miracula, quae facilius admirari possumus quam referre. Agnoscitis profecto quod dico: multa sunt illius quae non queunt explicari: veluti istud est, quod nescio an ita, ut gestum est, a nobis possit exponi. Quidam e fratribus (nomen non ignoratis; sed celanda persona est, ne sancto viro verecundiam fecerimus), quidam ergo cum ad fornaculam illius carbonum copiam reperisset, et admota sibi sellula divaricatis pedibus super ignem illum nudato inguine resideret; continuo Martinus factam sacro tegmini sensit iniuriam, magna voce proclamans: Quis [inquit] nudato inguine nostrum incestat habitaculum? Hoc ubi ille frater audivit, et ex conscientia quod increpabatur agnovit; continuo ad nos cucurrit exanimis, pudorem suum non sine Martini virtute confessus. |