Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput XII
| 1 | Interea episcopi quorum communionem Martinus non inibat, trepidi ad regem concurrunt, praedamnatos se conquerentes: actum esse de suo omnium statu, si Theognisti pertinaciam, qui eos solus palam lata sententia condemnaverat, Martini armaret auctoritas: non oportuisse hominem recipi moenibus, illum iam non defensorem haereticorum esse, sed vindicem: nihil actum morte Priscilliani, si Martinus exerceat illius ultionem. |
| 2 | Postremo prostrati cum fletu et lamentatione potestatem regiam implorant, ut utatur adversus unum hominem vi sua. Nec multum aberat, quin cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere. Sed ille, licet episcopis nimio favore esset obnoxius, non erat nescius, Martinum fide, sanctitate et virtute cunctis praestare mortalibus: alia longe via sanctum vincere parat: ac primo secreto accersitum blande appellat: haereticos iure damnatos more iudiciorum publicorum potius quam insectationibus sacerdotum; non esse causam, qua Ithacii caeterorumque partis eius communionem putaret esse damnandam; Theognistum odio potius quam causa fecisse discidium; eumdemque tamen solum esse qui se a communione interim separarit, a reliquis nihil novatum; quin etiam ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiaverat culpa non teneri. |
| 3 | Quibus cum Martinus parum moveretur, rex ira accenditur, ac se de conspectu eius abripuit: et mox percussores his pro quibus Martinus rogaverat, diriguntur. |