Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput X
| 1 | Piscem Paschae diebus edere consuetus, paulo ante horam refectionis interrogat, an haberetur in promptu. Tum Cato diaconus, ad quem monasterii administratio pertinebat, doctus ipse piscari, negat per totum diem sibi ullam cessisse capturam; sed neque alios piscatores, qui vendere solebant, quidquam agere quivisse. |
| 2 | Vade, inquit, mitte linum tuum: captura proveniet. Contigua flumini, ut Sulpicius iste descripsit, habebamus habitacula: processimus cuncti, utpote feriatis diebus, videre piscantem, omnium spebus intentis, non incassum futura tentamina, quibus piscis Martino auctore Martini usibus quaereretur. Ad primum iactum in rete permodico immanem esocem diaconus extraxit, et ad monasterium laetus accurrens, nimirum ut dixit poeta nescio quis (utimur enim versu scholastico, quia inter scholasticos fabulamur): Captivumque suem mirantibus intulit Argis. |
| 3 | Vere, iste Christi discipulus, gestarum a Salvatore virtutum, quas in exemplum sanctis suis edidit, aemulator, Christum in se monstrabat operantem, qui sanctum suum usquequaque glorificans, diversarum munera gratiarum in unum hominem conferebat. Testatur Arborius ex praefecto, vidisse se Martini manum sacrificium offerentis, vestitam quodammodo nobilissimis gemmis, luce micare purpurea, et ad motum dextrae collisarum inter se fragorem audisse gemmarum. |