monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9
Sulpicius Severus, Dialogi, 3, VIII <<<     >>> X

Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput IX

1 Aliam eius non dissimilem in simili opere virtutem Refrigerio astipulante perhibeo. Columnam immensae molis, cui idolum superstabat, parabat evertere: sed nulla erat facultas qua id daretur effectui; tum ad orationem suo more convertitur. Visam certum est parilem quodammodo columnam ruere de coelo, quae impacta idolo totam illam inexpugnabilem molem solvit in pulverem: parum scilicet, si invisibiliter coeli virtutibus uteretur, nisi ipsae virtutes visibiliter servire Martino humanis etiam oculis cernerentur.
2 Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluvio sanguinis laborantem, cum Martini vestem exemplo mulieris illius Evangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse sanatam. Serpens flumen secabat, et ripae in qua constiteramus, adnatabat: In nomine, inquit, Domini iubeo te redire. Mox se mala bestia ad verbum Sancti retorsit, et in ulteriorem ripam nobis exspectantibus transmeavit.
3 Quod cum omnes non sine miraculo cerneremus, altius ingemiscens ait, Serpentes me audiunt, et homines non audiunt.
Sulpicius Severus HOME

bav845.126 bmv518.250 bnf5321.73 bnf5325.116 bnf13759.108 bnf18312.215 csg557.230 hab82.251 mdl105.139 ubk426.250

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik