Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput VIII
| 1 | Sed ut ad Avitianum recurram (qui cum in omnibus locis cunctisque urbibus ederet crudelitatis suae infanda monumenta, Turonis tantum innocens erat: et illa bestia quae humano sanguine et infelicium mortibus alebatur, mitem se atque tranquillum beato viro praesente praestabat), memini quodam die ad eum venisse Martinum: qui ubi secretarium eius ingressus est, vidit post tergum ipsius daemonem mirae magnitudinis assidentem. Quem eminus (ut verbo, quia ita necesse est, parum Latino loquamur) exsufflans; Avitianus se exsufflari existimans, Quid me, inquit, Sancte, sic accipis? Tum Martinus, Non te, inquit, sed eum qui cervici tuae teter incumbit. |
| 2 | Cessit diabolus, et reliquit familiare subsellium: satisque constat, ab illo die Avitianum mitiorem fuisse, seu quod intellexerit egisse se semper assidentis sibi diaboli voluntatem, seu quod immundus spiritus ab illius consessu per Martinum fugatus, privatus est potestate grassandi, cum erubesceret minister auctorem, nec ministrum auctor urgeret. |
| 3 | In vico autem Ambatiensi, id est, castello illo veteri quod nunc frequens habitatur a fratribus, idolium noveratis grandi opere constructum. Politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae in conum sublime procedens superstitionem loci operis dignitate servabat. Huius destructionem Marcello, ibidem consistenti presbytero, vir beatus saepe mandaverat. |
| 4 | Post aliquantum tempus regressus increpat presbyterum, cur adhuc idolii structura consisteret. Ille causatus, vix militari manu et vi publicae multitudinis tantam molem posse subverti, nedum id facile putaret per imbecilles clericos aut infirmos monachos quivisse curari. Tum Martinus recurrens ad nota subsidia, noctem totam in oratione pervigilat: mane orta tempestas aedem idoli usque ad fundamentum provolvit. |
| 5 | Verum haec Marcello teste dicta sint. |