| 1 | Pagum quemdam in Senonico annis singulis grando vastabat. Compulsi extremis malis incolae a Martino auxilium poposcerunt, missa per Auspicium praefectorium virum satis fida legatione, cuius agros specialiter gravior quam caeterorum assueverat procella populari. Sed facta ibi oratione Martinus ita universam penitus liberavit ab ingruenti peste regionem, ut per viginti annos, quibus postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit. Quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum putaretur, eo anno quo ille defunctus est rursus incubuit rediviva tempestas: adeo sensit et mundus viri fidelis excessum, ut cuius vita iure gaudebat, etiam eiusdem mortem lugeret. |
| 2 | Caeterum si ad haec probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor exegerit, non unum ego hominem, sed multa millia producam, et totam in testimonium virtutis expertae Senonum advocabo regionem. Et tamen tu, Refrigeri presbyter, credo, meministi, nuper nobis super hoc cum Romulo Auspicii illius filio, honorato et religioso viro, fuisse sermonem; qui haec nobis tamquam incomperta referebat, et cum futuris proventibus per assidua damna trepidaret, ut ipse vidisti, magno secum moerore lugebat, Martinum non in haec tempora reservatum. |