monumenta.ch > Sulpicius Severus > 6
Sulpicius Severus, Dialogi, 3, V <<<     >>> VII

Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput VI

1 Efferor siquidem (credite) spiritu, et prae dolore totus insanio: non credunt Martini virtutibus Christiani, quas daemones fatebantur! Monasterium beati viri duobus a civitate erat millibus disparatum: sed si quoties venturus ad ecclesiam pedem extra cellulae suae limen extulerat, videres per totam ecclesiam energumenos rugientes, et quasi adveniente iudice agmina damnanda trepidare, ut adventum episcopi clericis, qui venturum esse nescirent, daemoniorum gemitus indicaret.
2 Vidi quemdam, appropiante Martino, in aera raptum manibus extensis in sublime suspendi, ut nequaquam solum pedibus attingeret. Si quando autem exorcizandorum daemonum Martinus operam recepisset, neminem manibus attrectabat, neminem sermonibus increpabat, sicut plerumque per clericos rotatur turbo verborum; sed admotis energumenis caeteros iubebat abscedere, ac foribus obseratis in medio ecclesiae cilicio circumtectus, cinere respersus, solo stratus orabat.
3 Tum vero cerneres miseros diverso exitu perurgeri: hos sublatis in sublime pedibus quasi de nube pendere, nec tamen vestes defluere in faciem, ne faceret verecundiam nudata pars corporum: at in parte alia videres sine interrogatione vexatos et sua crimina confitentes. Nomina etiam nullo interrogante prodebant: ille se Iovem, iste Mercurium fatebatur. Postremo cunctos diaboli ministros cum ipso cerneres auctore cruciari; ut iam in Martino illud fateamur impletum quod scriptum est: Quoniam sancti de angelis iudicabunt.
Sulpicius Severus HOME

bav845.123 bmv518.243 bnf5321.71 bnf5325.113 bnf13759.105 bnf18312.210 csg557.224 hab82.245 mdl105.136 ubk426.242

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik