monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5
Sulpicius Severus, Dialogi, 3, IV <<<     >>> VI

Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput V

1 Haec cum multis Avitiano referente comperta sunt, tum nuper Refrigerius presbyter, quem coram videtis, ab Evagrio fideli viro, ex tribunis, sub invocatione divinae maiestatis audivit, qui sibi hoc ab ipso Avitiano relatum esse iurabat. Caeterum nolo miremini me hodie facere quod hesterno non feci, ut ad singulas quasque virtutes nomina testium personasque subnectam, ad quas, si quis fuerit incredulus, quia adhuc in corpore sunt, recurrat.
2 Exigit id infidelitas plurimorum, qui in aliquibus quae hesterno memorata sunt, nutare dicuntur. Accipiant ergo testes adhuc incolumes atque viventes, quibus, quia de fide nostra dubitant, magis credant. Sed si adeo infideles sunt, profiteor, quia nec illis sunt credituri. Miror autem quemquam qui vel tenuem sensum religionis habeat, tantum piaculi velle committere, ut putet quemquam de Martino posse mentiri. Facessat a quoquam qui sub Deo vivit, ista suspicio: neque enim Martinus hoc indiget, ut mendaciis asseratur. Sed tamen totius sermonis fidem apud te, Christe, depromimus, nos nec alia dixisse nec alia dicturos, quam quae aut ipsi vidimus, aut quae manifestis auctoribus vel plerumque ipso referente cognovimus. Caeterum etsi dialogi speciem, quo ad relevandum fastidium lectio variaretur, assumpsimus, nos pie praestare profitemur historiae veritatem. Haec me extrinsecus inserere nonnullorum incredulitas, non sine meo dolore, compulerit.
3 Sed redeat ad nostrum sermo consessum: in quo cum me tam studiose audiri videam, fatear necesse est, Aprum fecisse constanter, qui repulit infideles, eos tantum iudicans audire debere, qui crederent.
Sulpicius Severus HOME

bav845.122 bmv518.241 bnf5321.70 bnf5325.112 bnf13759.104 bnf18312.208 csg557.221 hab82.243 mdl105.134 ubk426.239

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik