| 1 | Avitiani quondam comitis noveratis barbaram nimis, et ultra omnia cruentam feritatem. Hic rabido spiritu ingressus Turonum civitatem, sequentibus eum miserabili facie ordinibus catenatis, diversa perdendis parari iubet genera poenarum, disponens postera die attonita civitate ad opus tam triste procedere. Quod ubi Martino compertum est, solus paulo ante mediam noctem ad praetorium bestiae illius tendit: sed cum, profundae noctis silentio, quiescentibus cunctis, nullus foribus obseratis pateret ingressus, ante limina cruenta prosternitur. |
| 2 | Interea Avitianus gravi somno sepultus angelo ingruente percellitur: Servus, inquit, Dei ad tua limina iacet, et tu quiescis? qua ille voce percepta, lecto suo turbatus excutitur; convocatisque servis trepidus exclamat, Martinum esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne Dei servus pateretur iniuriam; sed illi, ut est omnium natura servorum, vix prima limina egressi, irridentes dominum suum, quod somno fuisset illusus, negant quemquam esse pro foribus, ex suomet ingenio coniectantes neminem nocte posse vigilare, nedum illi crederent, in illo noctis horrore iacere ante aliena limina sacerdotem: idque Avitiano facile persuasum. Rursum solvitur in soporem; sed mox vi maiore concussus exclamat, Martinum stare pro foribus: sibi ideo nullam quietem animi corporisque permitti. Tardantibus servis, ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum, ut senserat, deprehendit. Perculsus miser tantae manifestatione virtutis, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti? |