Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput III
| 1 | Parvum illud est quod nuper Harpagio presbytero referente cognovi: sed non praetermittendum videtur: Avitiani comitis uxorem misisse Martino oleum, quod ad diversas morborum causas necessarium (sicut est consuetudo) benediceret: ampullulam vitream istiusmodi fuisse, ut rotunda in ventrem cresceret, ore producto; sed oris exstantis concavum non repletum; quia ita moris sit vascula illa complere, ut pars summa umbonibus obstruendis libera relinquatur. |
| 2 | Testabatur presbyter, vidisse se oleum sub Martini benedictione crevisse, quoad exundante copia superne difflueret: eademque, dum ad matremfamilias vasculum referretur, fervisse virtute: nam inter manus pueri portantis ita semper exundasse oleum, ut omne illius vestimentum copia superfusi liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum vasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli, quo claudi diligentius servanda consueverunt, in vitro illo spatium non fuisse. |
| 3 | Mirum et illud, quod huic (me autem intuebatur) memini contigisse. Vas vitreum cum oleo quod Martinus benedixerat, in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignarus, attraxit. Vas super constratum marmore pavimentum decidit: cunctis metu exterritis, ne benedictio deperisset, ampulla perinde incolumis est reperta ac si super plumas mollissimas decidisset; quae res non potius ad casum quam ad Martini est referenda virtutem, cuius benedictio perire non potuit. Quid illud? |
| 4 | quod factum est a quodam, cuius nomen, quia praesens est et prodi se vetuit, supprimetur: cui quidem tempori hic etiam Saturninus interfuit. Canis nobis importunior oblatrabat: In nomine, inquit, Martini iubeo te obmutescere. Cani haesit latratus in gutture: lingua (abscisam putares) obmutuit. Ita parum est ipsum Martinum fecisse virtutes: credite mihi, quia etiam alii in nomine eius multa fecerunt. |