monumenta.ch > Sulpicius Severus > 2
Sulpicius Severus, Dialogi, 3, I <<<     >>> III

Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput II

1 Convenistis, inquit, ad me audiendum, et sancti et diserti; sed religiosas potius quam doctas aures, uti arbitror, attulistis, audituri me fide testis, non oratoris copia locuturum. Quae autem hesterno dicta sunt, non revolvam: illa qui non audierunt, ex scriptis recognoscent. Nova Postumianus exspectat, nuntiaturus Orienti, ne se in comparatione Martini praeferat Occidenti.
2 Ac primum gestit animus, quod Refrigerius in aurem suggerit, explicare. Res in Carnotena gesta est civitate. Paterfamilias duodecennem ab utero mutam puellam Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctus absolveret. Ille cedens episcopis, qui tum forte latus illius ambiebant, Valentino atque Victricio, imparem se esse tantae moli; sed illis quasi sanctioribus nihil impossibile fatebatur.
3 At illi pias preces una cum patre supplici voce iungentes, orare Martinum, ut sperata praestaret. Nec cunctatus ultra (utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem, nec differendo pietatem), iubet circumstantis populi multitudinem submoveri: episcopis tantum et puellae patre assistentibus in orationem suo illo more prosternitur: dein pusillum olei cum exorcismi praefatione benedicit, atque ita in os puellae sanctificatum liquorem, cum et linguam illius digitis teneret, infudit. Nec fefellit Sanctum virtutis eventus.
4 Patris nomen interrogat: mox illa respondit. Proclamat pater, cum gaudio pariter et lacrymis Martini genua complexus, et hanc primam se filiae audisse vocem cunctis stupentibus fatebatur. Ac ne cuiquam id incredibile forte videatur, perhibeat vobis praesens Evagrius testimonium veritatis, nam res ipso praesente tum gesta est.
Sulpicius Severus HOME

bav845.119 bmv518.232 bnf5321.68 bnf5325.109 bnf13759.101 bnf18312.202 csg557.214 hab82.236 mdl105.130 ubk426.230

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik