monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 3 > 15 > 11 > 2 > 13 > 12 > 14 > 10 > 7 > > 7 > ... > 1 > 6 > 9 > 8 > 1
>>> Sulpicius Severus, Dialogi, 3, II

Sulpicius Severus, Dialogi, 3, Caput I

1 Lucescit hoc, Galle: surgendum est: nam, ut vides, et Postumianus instat; et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis evolvas. Non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt: sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti; siquidem natura ita comparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat.
2 Nam et hic a prima adolescentia Martinum secutus novit quidem omnia, sed libenter cognita recognoscit. Fatebor enim tibi, Galle, Martini mihi saepius auditas esse virtutes; quippe qui de eo etiam litteris multa mandaverim: sed per gestorum admirationem semper mihi nova sunt quae de illo, licet audita saepius, revolvuntur.
3 Proinde additum nobis Refrigerium auditorem eo impensius gratulamur, quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat, quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est veritatem. Haec me loquente, Gallo iam ad narrandum parato, irruit turba monachorum: Evagrius presbyter, Aper, Sebastianus Agricola: et post paululum ingreditur presbyter noster Aetherius cum Calupione diacono, et Amatore subdiacono: postremus Aurelius presbyter dulcissimus meus, longiore via veniens, aubelus cucurrit.
4 Quid vos, inquam, tam subito et tam insperati, tam ex diversis regionibus, tam mane cucurristis? Nos, inquiunt, hesterno cognovimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse virtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturavimus frequens auditorium facere tantam materiam locuturo.
5 Interea nuntiatur, multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur orantes. Tum Aper, nequaquam istos, inquit, nobis admisceri convenit: quia ad audiendum curiositate potius quam religione venerunt. Confusus ego illorum vice quos non admittendos esse censebat. Aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex vicariis et Celsum admitterent consularem: caeteri sunt repulsi. Tum Gallum media in sede componimus: qui cum diu nobili sua verecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est:
Sulpicius Severus HOME

bav845.117 bmv518.229 bnf5321.67 bnf5325.107 bnf13759.100 bnf18312.197 csg557.207 hab82.233 mdl105.129 ubk426.226

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik