Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput XIV
| 1 | Caeterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse venturos: Neronem in Occidentali plaga regibus subactis decem imperaturum, persecutionemque ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat: ab Antichristo vero primum Orientis esse capiendum imperium, qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo urbem et templum esse reparandum: illius eam persecutionem futuram esse, ut Christum Deum cogat negari, se potius Christum esse confirmans: omnesque secundum legem circumcidi iubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, atque ita sub illius potestate universum orbem cunctasque gentes esse redigendas, donec adventu Christi impius opprimatur: non esse autem dubium, quin Antichristus malo spiritu conceptus iam natus esset, et in annis puerilibus constitutus, aetate legitima sumpturus imperium. |
| 2 | Quod autem haec ab illo audivimus, annus octavus est. Vos aestimate quam iam in praecipiti consistant quae futura metuuntur. Haec cum maxime Gallus, necdum explicatis quae statuerat referre, loqueretur; puer familiaris ingressus est, nuntians Refrigerium presbyterum stare pro foribus. Dubitare coepimus, utrum Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis viro, qui officii causa ad nos veniebat, occurrere. |
| 3 | Tum Gallus: Etiamsi non ob adventum sanctissimi sacerdotis relinquenda nobis haec esset oratio, nox ipsa cogebat hucusque protractum finire sermonem. Verum quia de Martini virtutibus nequaquam explicari universa potuerunt, haec vos hodie audisse sufficiat: cras reliqua dicemus. Ita pariter accepta hac Galli sponsione surreximus. |