Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput XIII
| 1 | Caeterum id quod dicturus sum, Postumiane, hoc tibi (me autem intuebatur) teste recte perhibeo. Quodam die ego et iste Sulpicius pro foribus illius excubantes, iam per aliquot horas cum silentio sedebamus, ingenti horrore et tremore ac si ante angeli tabernaculum mandatas excubias duceremus, cum quidem clauso cellulae suae ostio nos ibi esse nesciret. Interim colloquentium murmur audimus, et mox horrore quodam circumfundimur ac stupore; nec ignorare potuimus nescio quid fuisse divinum. |
| 2 | Post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius (sicut apud eum nemo familiarius loquebatur) coepit orare, ut pie quaerentibus indicaret, quid illud divini fuisset horroris quod fatebamur nos ambo sensisse, vel cum quibus fuisset in cellula collocutus: tenuem enim nos licet et vix intellectum, sermocinantium sonum pro foribus audisse. Tum ille diu multumque cunctatus (sed nihil erat quod ei Sulpicius non extorqueret invito. |
| 3 | Incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non mentior: nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinum aestimet fuisse mentitum): Dicam, inquit, vobis; sed vos quaeso nulli dicatis. Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt. Referebat autem nobis vultum atque habitum singularum. Nec vero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est visitari: Petrum etiam et Paulum apostolos videri a se saepius non negavit. |
| 4 | Iam vero daemones, prout ad eum quisque venisset, suis nominibus increpabat. Mercurium maxime patiebatur infestum: Iovem brutum atque hebetem esse dicebat. Haec plerisque in eodem etiam monasterio constitutis incredibilia videbantur; nedum ego confidam omnes qui haec audient, credituros: nam nisi inaestimabilem vitam atque virtutem Martinus egisset, nequaquam apud nos tanta gloria praeditus haberetur: quamquam minime mirum, si in operibus Martini infirmitas humana dubitaverit, cum multos hodieque videamus nec Evangeliis quidem credidisse. |
| 5 | A Martino autem saepe angelos visos familiariter et sensimus et experti sumus. Rem minimam dicturus sum, sed tamen dicam. Apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset scire cupiebat. Casu cum eo iste Sulpicius navigabat; sed procul, ut semper, a caeteris in remota navis parte solus residebat. |
| 6 | Ibi ei angelus, quid gestum esset in synodo, nuntiavit. Nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes, satis compertum habuimus, ipsum diem fuisse conventus, et ea ibi ab episcopis fuisse decreta quae Martino angelus nuntiarat. |