Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput XII
| 1 | Illud vero, Sulpici, meminisse te credo, quo affectu nobis, cum et tu coram adesses, illa virginem praedicaret, quae ita se penitus ab omnium virorum oculis removisset, ut ne ipsum quidem ad se Martinum, cum eam ille officii causa visitare vellet, admiserit: nam cum praeter agellum illius praeteriret, in quo se iam ante complures annos pudica cohibebat; audita fide illius atque virtute divertit, ut tam illustris meriti puellam religioso officio episcopus honoraret. |
| 2 | Nos consequentes gavisuram illam virginem putabamus; siquidem hoc in testimonium virtutis suae esset habitura, ad quam tanti nominis sacerdos deposito propositi rigore venisset; verum illa fortissimi vincula propositi ne Martini quidem contemplatione laxavit: ita vir beatus accepta per aliam feminam excusatione laudabili, ab illius foribus quae videndam se salutandamque non dederat, laetus abscessit. |
| 3 | O virginem gloriosam, quae ne a Martino quidem passa est se videri! o Martinum beatum, qui illam repulsam non ad contumeliam suam duxit; sed magnificans illius cum exsultatione virtutem, inusitato in his dumtaxat regionibus gaudebat exemplo! Ergo cum haud longe ab illa villula nos manere nox imminens coegisset, xenium beato viro eadem illa virgo transmisit: fecitque Martinus quod antea non fecerat (nullius enim ille umquam xenium, nullius munus accepit); nihil ex his quae virgo venerabilis miserat, refutavit, dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus praeferenda. Audiant, quaeso, virgines istud exemplum, ut fores suas, si eas malis obsistere volunt, etiam bonis claudant; et, ne ad se improbis sit liber accessus, non vereantur excludere etiam sacerdotes. Totus hoc mundus audiat: videri se a Martino virgo non passa est. |
| 4 | Non utique illa quemcumque a se repulit sacerdotem; sed in eius viri conspectum puella non venit, quem videre salus videntium fuit. Quis autem hoc alius praeter Martinum sacerdos non ad suam iniuriam retulisset? quos adversum sanctam virginem motus quantasque iras mente concepisset! haereticam iudicasset, et anathematizandam esse decrevisset. |
| 5 | Quam vero illi beatae animae illas virgines praetulisset, quae crebris occursibus ubique se praebent obvias sacerdoti, quae convivia sumptuosa disponunt, quae una pariter accumbunt! Sed quo me ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus obiurgationis verba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet exemplum. Verum ego ita virtutem huius virginis praedicabo, ut tamen nihil illis quae ad Martinum videndum ex longinquis regionibus saepe venerunt, arbitrer derogandum; siquidem hoc beatum virum frequenter affectu etiam angeli frequentarint. |