Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput XI
| 1 | Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus, abiecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita victurus erexerat. Interea astutus inimicus variis cogitationibus brutum pectus agitabat, ut coniugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse praeceperat, voluntate mutata secum potius vellet habitare. Adiit ergo Martinum fortis eremita: quod haberet animi confitetur. |
| 2 | Ille vero vehementer abnuere: feminam viro rursus, iam monacho non marito, incongrua ratione misceri. Postremo cum miles instaret, affirmans nihil hoc proposito esse nociturum: se solo coniugis uti velle solatio: porro ne rursus se in sua vitia revolverent, non esse metuendum: se esse militem Christi, illam quoque in eadem eiusdem militiae sacramenta iurasse: pateretur episcopus, sanctos et sexum suum fidei merito nescientes pariter militare. |
| 3 | Tum Martinus (verba vobis ipsa dicturus sum): Dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti? At ille respondens, Frequenter, inquit, in acie steti, et bello frequenter interfui. Ad haec Martinus: Dic mihi ergo, numquid in illa acie quae armata in praelio parabatur, aut iam adversus hostilem exercitum collato cominus pede, districto ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare vidisti? |
| 4 | Tunc demum miles confusus erubuit, gratias agens, errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione verborum, sed vera et rationabili secundum personam militis comparatione correctum. Martinus autem conversus ad nos (sicut eum frequens fratrum turba vallaverat): Mulier, inquit, virorum castra non adeat; acies militum separata consistat; procul femina in suo degens tabernaculo sit remota: contemptibilem enim reddit exercitum, si virorum cohortibus turba feminea misceatur. |
| 5 | Miles in acie, miles pugnet in campo: mulier se intra murorum munimenta contineat. Habet et illa gloriam suam, si pudicitiam viro absente servaverit: cuius haec prima virtus et consummata victoria est, non videri. |