monumenta.ch > Sulpicius Severus > 15 > 2 > 11 > 26 > 13 > 17 > 24 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 4 > 2 > 12 > 13 > 10 > 31 > 14 > 16 > 22 > 2 > 10 > > 2 > 16 > 3 > 6 > 1 > 1 > 2 > 5 > 11 > 2 > 9 > 12 > 13 > 14 > 1 > 10
Sulpicius Severus, Dialogi, 2, IX <<<     >>> XI

Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput X

1 Ita lepusculus, persecutoribus alligatis, incolumis evasit. Operae pretium autem est, etiam familiaria illius verba spiritali sale condita memorare. Ovem recens tonsam forte conspexerat. Evangelicum, inquit, mandatum ista complevit: duas habuit tunicas; unam earum largita est non habenti: ita ergo et vos facere debetis. Item cum subulcum algentem ac pene nudum in pellicea veste vidisset, En, inquit, Adam eiectus de paradiso in veste pellicea sues pascit: sed nos illo vetere deposito, qui adhuc in isto manet, novum Adam potius induamus.
2 Boves ex parte prata depaverant, porci etiam nonnulla suffoderant; pars caetera quae manebat illaesa, diversis floribus quasi picta vernabat. Speciem, inquit, gerit pars illa coniugii, quae pecore depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem: illa vero quam porci pecora immunda foderunt, fornicationis imaginem foedam praetendit: caeterum illa portio quae nullam sensit iniuriam, gloriam virginitatis ostendit, herbis fecunda luxuriat, feni in ea fructus exuberat, et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat. Beata species et Deo digna! nihil enim virginitati est comparandum: ita et illi qui coniugia fornicationi comparant, vehementer errant; et illi qui coniugia virginitati aequanda aestimant, miseri penitus et stulti sunt.
3 Verum haec a sapientibus tenenda distinctio est, ut coniugium pertineat ad veniam, virginitas spectet ad gloriam, fornicatio deputetur ad poenam, nisi satisfactione purgetur.
Sulpicius Severus HOME

bav845.110 bmv518.213 bnf5321.62 bnf5325.100 bnf13759.93 bnf18312.186 csg557.194 hab82.218 mdl105.120 ubk426.207

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik