monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9
Sulpicius Severus, Dialogi, 2, VIII <<<     >>> X

Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput IX

1 Per idem fere tempus Martino a Treveris revertenti fit obviam vacca, quam daemon agitabat: quae relicto grege suo, in homines ferebatur; et iam multos noxie petulca confoderat. Verum ubi nobis coepit esse contigua, hi qui eam eminus sequebantur, praedicere magna voce coeperunt, ut caveremus. Sed postquam ad nos torvis furibunda luminibus propius accessit, Martinus elevata obviam manu pecudem consistere iubet: quae mox ad verbum illius stare coepit immobilis.
2 Cum interea videt Martinus dorso illius daemonem supersedentem, quem increpans, Discede, inquit, funeste, de pecude, et innoxium animal agitare desiste. Paruit nequam spiritus, et recessit. Nec detuit sensus in bucula, quin se intelligeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete prosternitur, deinde iubente Martino gregem suum petiit, seque agmini caeterarum ove placidior immiscuit.
3 Hoc illud fuit tempus quo inter medias flammas positus non sensit incendium: quod mihi non arbitror esse referendum; quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistola tamen postea, quam ad Eusebium tunc presbyterum, modo episcopum, fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut, credo, legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referimus.
4 Quodam autem tempore, dum dioeceses circuiret, venantium agmen incurrimus. Canes leporem sequebantur: iamque multo spatio victa bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset effugium, mortem imminentem iam iamque capienda crebris flexibus differebat. Cuius periculum vir beatus pia mente miseratus imperat canibus, ut desisterent sequi, et sinerent abire fugientem: qui continuo ad primum sermonis eius imperium constiterunt.
5 Crederes vinctos, immo potius affixos, in suis haerere vestigiis.
Sulpicius Severus HOME

bav845.109 bmv518.210 bnf5321.62 bnf5325.98 bnf13759.91 bnf18312.184 csg557.192 hab82.216 mdl105.118 ubk426.204

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik