monumenta.ch > Sulpicius Severus > 7
Sulpicius Severus, Dialogi, 2, VI <<<     >>> VIII

Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput VII

1 Postumianus, iamdudum, inquit, Galle, audiens te loquentem vehementer admiror reginae fidem: sed illud ubi est, quod nulla umquam femina ferebatur propius astitisse Martino? ecce ista regina non solum astitit, sed etiam ministravit: et vereor, ne isto aliquantulum se tueantur exemplo qui libenter feminis inseruntur.
2 Tum Gallus, Quid tu, inquit, non vides quod solent docere grammatici, locum, tempus, personam? Propone enim tibi ante oculos captum in palatio imperatoris precibus ambiri, reginae fide cogi, temporis necessitate constringi, ut clausos carcere liberaret, exsiliis datos restitueret, bona adempta redhiberet: haec quanti putas constare episcopo debuisse, ut pro his omnibus non aliquantulum de rigore propositi relaxaret?
3 Verumtamen quia occasione huius exempli male usuros esse aliquos arbitraris, illi vero felices erunt, si a disciplina exempli istius non recedant. Videant enim, quia Martino semel tantum in vita, iam septuagenario, non vidua libera, non virgo lasciviens, sed sub viro vivens, ipso viro pariter supplicante, regina servivit et ministravit.
4 Haec edenti astitit, non cum epulante discubuit: nec ausa est participare convivium, sed deferebat obsequium. Disce igitur disciplinam: serviat tibi matrona, non imperet; et serviat, non recumbat: sicut Martha illa ministravit Domino, nec tamen est adscita convivio; immo praelata est ministranti quae verbum potius audiebat. Sed in Martino ista regina utrumque complevit: et ministravit ut Martha, et audivit ut Maria.
5 Quod si quis hoc uti voluerit exemplo, per omnia teneat exemplum: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale convivium, et in omni vita semel tantum.
Sulpicius Severus HOME

bav845.107 bmv518.205 bnf5321.60 bnf5325.96 bnf13759.89 bnf18312.180 csg557.186 hab82.211 mdl105.115 ubk426.197

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik