monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9 > 18 > 3 > 15 > 2 > 8 > 25 > 21 > 3 > 11 > 23 > 3 > 21 > 17 > 5
Sulpicius Severus, Dialogi, 2, IV <<<     >>> VI

Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput V

1 Vicisti, inquit Postumianus, Galle, vicisti; non utique me, qui Martini sum potius assertor, qui haec omnia de illo viro et scivi semper et credidi; sed eremitas omnes anachoretasque vicisti: nemo enim illorum, sicut Martinus hic vester, immo noster, mortibus imperavit: meritoque hunc iste Sulpicius apostolis comparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem, fidei virtus ac virtutum opera testantur.
2 Sed perge, quaeso, quamquam nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod etiam nunc de Martino superest sermonis evolvere: nam etiam minima illius et quotidiana animus festinat agnoscere; quia minima illius aliorum maximis maiora esse nulli dubium est. Ita faciam, Gallus inquit. Verum id quod dicturus sum, ipse non vidi: prius enim gesta res est quam me illi viro iungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum qui interfuerant sermone vulgatum.
3 Eo fere tempore quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire Comitatum. Valentinianus tum maior rerum potiebatur. Is cum Martinum ea petere cognovisset quae praestare nolebat, iussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius immitem ac superbum uxor accesserat Ariana, quae totum illum a sancto viro, ne ei debitam reverentiam praestaret, averterat.
4 Itaque Martinus, ubi semel atque iterum superbum principem frustra adire tentavit, recurrit ad nota praesidia: cilicio obvolvitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationem diebus noctibusque perpetuat. Septimo vero die astitit ei angelus: iubet eum ad palatium ire securum: regias forres quamlibet clausas sponte reserandas: imperatoris spiritum superbum molliendum.
5 Igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus alloquio et fretus auxilio, palatium petit. Patent limina, nullus obsistit, postremo usque ad regem nemine prohibente pervenit. Qui cum venientem eminus videret, infrendens cur fuisset admissus, nequaquam assurgere est dignatus astanti, donec regiam sellam ignis operiret, ipsumque regem ea parte corporis qua sedebat, afflaret incendium.
6 Ita solio suo superbus excutitur, et Martino invitus assurgit: multumque complexus quem spernere ante decreverat, virtutem sensisse divinam emendatior fatebatur: nec exspectatis Martini precibus, prius omnia praestitit quam rogaretur. Colloquio illum atque convivio frequenter adscivit: postremo abeunti multa munera obtulit, quae vir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta reiecit.
Sulpicius Severus HOME

bav845.104 bmv518.199 bnf5321.59 bnf5325.93 bnf13759.86 bnf18312.175 csg557.180 hab82.204 mdl105.112 ubk426.190

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik