Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput IV
| 1 | Illud autem animadverti saepe, Sulpici, Martinum tibi dicere solitum, nequaquam sibi in episcopatu eam virtutum gratiam suppetisse, quam prius se habuisse meminisset: quod si verum est, immo quia verum est, coniicere possumus quanta fuerint illa quae monachus operatus est, et quae teste nullo solus exercuit, cum tanta illum in episcopatu signa fecisse sub oculis omnium viderimus. |
| 2 | Multa quidem illius prius gesta innotuere mundo, neque potuere celari: sed innumerabilia esse dicuntur quae, dum iactantiam vitat, occultavit, neque in hominum notitiam passus est pervenire; quippe qui humanam substantiam supergressus, virtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, coelo teste frueretur. Quod verum esse vel ex his quae comperta nobis sunt nec latere potuerunt, possumus aestimare; siquidem ante episcopatum duos mortuos vitae restituerit, quod liber tuus plenius est locutus; in episcopatu vero, quod praetermisisse te miror, unum tantummodo suscitaverit. |
| 3 | Cuius rei ego testis sum, si tamen nihil de minus idoneo teste dubitatis. Idipsum autem vobis qualiter gestum sit, explicabo. Fuerat causa nescio quae, qua Carnotum oppidum petebamus. Interea, dum vicum quemdam habitantium multitudine frequentissimum praeterimus, obviam nobis immanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in illo vico noverat Christianum, verum ad famam tanti viri campos omnes late patentes confluentium multitudo contexerat. |
| 4 | Sensit hic Martinus operandum, et annuntiante sibi spiritu totus infremuit; nec mortale sonans, verbum Dei gentilibus praedicabat, saepius ingemiscens cur tanta Dominum Salvatorem turba nesciret. Interea (sicut nos incredibilis circumdederat multitudo) mulier quaedam, cuius filius paulo ante defecerat, corpus exanime beato viro protensis manibus coepit offerre, dicens: Scimus quia amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus est mihi. |
| 5 | Iunxit se caetera multitudo, et matris precibus acclamabat. Tum Martinus videns pro exspectantium salute, ut postea nobis ipse dicebat, consequi se posse virtutem, defuncti corpus propriis manibus accepit; et cum inspectantibus cunctis genua flexisset, ubi consummata oratione surrexit, vivificatum parvulum matri restituit. |
| 6 | Tum vero multitudo omnis in coelum clamore sublato Christum Deum fateri: postremo cuncti catervatim ad genua beati viri ruere coeperunt, fideliter postulantes ut eos faceret Christianos; nec cunctatus, in medio ut erant campo, cunctos imposita universis manu catechumenos fecit, cum quidem ad nos conversus diceret, non irrationabiliter in campo catechumenos fieri, ubi solerent martyres consecrari. |