Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput III
| 1 | Consequenti itidem tempore iter cum eodem, dum dioeceses visitat, agebamus. Nobis nescio qua necessitate remorantibus, aliquantulum ille processerat. Interim per aggerem publicum plena militantibus viris fiscalis rheda veniebat: sed ubi Martinum in veste hispida, nigro et pendulo pallio circumtectum, contigua de latere iumenta viderunt, paululum in partem alteram pavefacta cesserunt: deinde funibus implicatis, protentos illos quibus, ut saepe vidistis, misera illa animalia conglobantur, ordines miscuerunt; dumque aegre expediuntur, moram fecere properantibus. |
| 2 | Qua permoti iniuria militantes, praecipitatis in terram saltibus, se dederunt: dein Martinum flagris ac fustibus urgere coeperunt; cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga caedentibus, maiorem insaniam infelicibus commoveret, magis ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens verbera illata contemneret. |
| 3 | Nos illico consecuti, foede cruentum atque universa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, invenimus: statimque eum asello suo imposuimus, ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properavimus. Interea illi regressi ad rhedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, iumenta praecipiunt. Quae cum omnia solo fixa, ac si aenea signa, rignissent; tollentibus altius vocem magistris, flagris hinc atque inde resonantibus nihil penitus movebantur. Consurgunt deinde omnes pariter in verbera. Consumit Gallicas mularum poena mastigias. |
| 4 | Tota rapitur silva de proximo: trabibus iumenta tunduntur; sed nihil penitus scaevae manus agebant: uno atque eodem in loco stabant fixa simulacra: Quid agerent infelices homines, nesciebant; nec iam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, divino numine se teneri. Tandem ergo in se regressi, coeperunt quaerere quis ille esset quem in eodem loco ante paululum caecidissent; cum percunctantes cognoscunt ex viantibus Martinum a se tam crudeliter verberatum. |
| 5 | Tunc vero apparere omnibus causa manifesta; nec ignorare iam poterant, quin ob illius viri iniuriam tenerentur. Igitur omnes rapidis nos passibus consequuntur: conscii audacis facti ac merito pudore confusi, flentes et pulvere quo se ipsi foedaverant, caput atque ora conspersi, ante Martini se genua provolvunt, veniam precantes, et, ut eos abire sineret, postulantes: satis se vel sola conscientia dedisse poenarum, satisque intellexisse quam eosdem ipsos vivos absorbere terra potuisset, vel ipsi potius amissis sensibus in immobilem saxorum naturam rigescere debuissent, sicut affixa locis quibus steterant, iumenta vidissent: orare se atque obsecrare, ut indulgeret sceleris veniam, et copiam praestaret abeundi. |
| 6 | Senserat etiam, priusquam accurrerent, vir beatus illos teneri, nobisque id ante iam dixerat: veniam tamen clementer indulsit; eosdemque abire permisit animalibus restitutis. |