Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput II
| 1 | Cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo veste procedit. Quo quidem die (mira dicturus sum) cum iam altarium, sicut est solemne, benediceret; globum ignis de capite illius vidimus emicare, ita ut in sublime conscendens, longum admodum crinem flamma produceret. Hoc licet celeberrimo factum die in magna populi multitudine viderimus, una tantum de virginibus, et unus de presbyteris, tres tantum videre de monachis: caeteri cur non viderint, non potest nostri esse iudicii. |
| 2 | Per idem fere tempus, cum Evanthius avunculus meus, vir licet saeculi negotiis occupatus, tamen admodum Christianus, gravissima aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgeri, Martinum evocavit. Nec cunctatus ille properavit: prius tamen quam medium viae spatium vir beatus evolveret, virtutem advenientis sensit aegrotus: receptaque continuo sanitate, venientibus nobis obviam ipse processit. |
| 3 | Altera die redire cupientem magna prece detinuit; cum interim unum e familia puerum lethali ictu serpens perculit: quem iam exanimem vi veneni ipse Evanthius suis humeris illatum ante pedes sancti viri, nihil illi impossibile confisus, exposuit. Iamque se malum serpens per omnia membra diffuderat. Cernere omnibus venis inflatam cutem, et ad utris instar tensa vitalia. |
| 4 | Martinus porrecta manu, universa pueri membra pertractans, digitum prope ipsum vulnusculum quo bestia virus infuderat, fixit. Tum vero (mira dicturus sum) vidimus venenum ex omni parte revocatum ad Martini digitum cucurrisse: deinde per illud ulceris foramen exiguum ita virus stipasse cum sanguine, ut solet ex uberibus caprarum aut ovium pastorum manu pressis longa linea copiosi lactis effluere. |
| 5 | Puer surrexit incolumis. Nos obstupefacti tantae rei miraculo, id quod ipsa cogebat veritas, fatebamur, non esse sub coelo qui Martinum possit imitari. |