Sulpicius Severus, Dialogi, 2, Caput I
| 1 | Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me viro iunxi, paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. Interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi vestimentum dari. Tunc ille, arcessito archidiacono, iussit algentem sine dilatione vestiri, deinde secretarium ingressus, cum solus, ut erat illi consuetudo, resideret (hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem permissa clericis libertate praestabat; cum quidem in alio secretario presbyteri sederent vel salutationibus vacantes, vel audiendis negotiis occupati: Martinum vero usque in eam horam qua solemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo cohibebat. |
| 2 | Illud non praeteribo, quod in secretario sedens numquam cathedra usus est: nam in ecclesia nemo umquam illum sedere conspexit; sicut quemdam nuper, testor dominum, non sine meo pudore vidi sublimi solio et quasi regio tribunali celsa sede residentem. Sedebat autem Martinus in cellula rusticana, ut sunt istae in usibus servulorum, quas nos rustici Galli tripetias, vos scholastici, aut certe tu qui de Graecia venis, tripodas nuncupatis); hoc ergo secretum beati viri pauper ille captatum, cum ei archidiaconus dare tunicam distulisset, irrupit, dissimulatum se a clerico querens, ac algere deplorans. |
| 3 | Nec mora: Sanctus paupere non vidente, intra amphibalum sibi tunicam latenter educit, pauperemque contectum discedere iubet. Dein paulo post archidiaconus ingressus admonet, pro consuetudine exspectare in ecclesia populum: illum ad agenda solemnia debere procedere. Cui ille respondens ait, pauperem prius (de se autem dicebat) oportere vestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi vestem pauper acciperet. |
| 4 | Diaconus vero nihil intelligens, quia extrinsecus indutum amphibalo, veste nudum interius non videbat, postremo pauperem non comparere causatur. Mihi, inquit, vestis quae praeparata est, deferatur: pauper non deerit vestiendus. Arcta tum demum clericus necessitate compulsus, iamque felle commoto, a proximis tabernis bigerricam vestem, brevem atque hispidam quinque comparatam argenteis rapit, atque ante Martini pedes iratus exponit. |
| 5 | En, inquit, vestem: sed pauper hic non est. Ille nihil motus, iubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique procurans dum sibi vestem nudus imponeret; totis viribus elaborans, ut posset occultum esse quod fecerat. Sed quando in sanctis viris latent ista? quaerentibus velint nolint cuncta produntur. |