Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XXVI
| 1 | Quid tu, inquit Postumianus, ita mecum? quasi non eadem tecum sentiam semperque senserim. Ego vero quoad vivam semper et sapiam, Aegypti monachos praedicabo, laudabo anachoretas, mirabor eremitas; Martinum semper excipiam: non illi ego quemquam audebo monachorum, certe non episcoporum quempiam comparare. Hoc Aegyptus fatetur, hoc Syria, hoc Aethiops comperit, hoc Indus audivit, hoc Parthus et Persa noverunt, nec ignorat Armenia; Bosphorus exclusa cognovit, et postremo si quis aut fortunatas insulas, aut glacialem frequentat oceanum: quo miserior est regio ista nostra, quae tantum virum, cum in proximo habuerit, nosse non meruit. |
| 2 | Nec tamen huic crimini miscebo populares: soli illum clerici, soli nesciunt sacerdotes. Nec immerito nosse illum invidi noluerunt: quia si virtutes illius nossent, sua vitia cognovissent. Horreo dicere quod nuper audivi, infelicem dixisse nescio quem, te in illo libro tuo plura mentitum. Non est hominis vox ista, sed diaboli; nec Martino in hac parte detrahitur, sed fides Evangeliis derogatur: nam cum Dominus ipse testatus sit, istiusmodi opera quae Martinus implevit, ab omnibus fidelibus esse facienda; qui Martinum non credit ista fecisse, non credit Christum ista dixisse. Sed infelices, degeneres, somnolenti, quae ipsi facere non possunt, facta ab illo erubescunt: et malunt illius negare virtutes, quam suam inertiam confiteri. |
| 3 | Verum nobis ad alia properantibus omnis istorum memoria relinquatur: tu potius, ut iamdudum desidero, residua Martini opera contexe. At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse poscendum, quippe qui plura noverit (neque enim ignorare potuit magistri facta discipulus), et qui non immerito istam vicem non solum Martino, sed etiam nobis debeat; ut, quia ego iam librum edidi, ac tu hactenus Orientalium gesta memorasti, istam demum necessarii sermonis historiam Gallus evolvat: quia, ut dixi, et nobis debet loquendi vicem, et Martino suo, credo, praestabit ut non gravate illius facta commemoret. |
| 4 | Ego plane, inquit Gallus, licet impar sim tanto oneri, tamen relatis superius a Postumiano obedientiae cogor exemplis, ut munus istud quod imponitis, non recusem: sed dum cogito, me hominem Gallum inter Aquitanos verba facturum, vereor ne offendat vestras nimium urbanas aures sermo rusticior. Audietis me tamen ut Gurdonicum hominem, nihil cum fuco aut cothurno loquentem: nam si mihi tribuitis Martini me esse discipulum, illud etiam concedite, ut mihi liceat exemplo illius inanes sermonum phaleras et verborum ornamenta contemnere. |
| 5 | Tu vero, inquit Postumianus, vel Celtice; aut, si mavis, Gallice loquere, dummodo iam Martinum loquaris. Ego autem profiteor, quia, etiamsi mutus esses, non defutura tibi verba, quibus Martinum quamvis facundo ore loquaris; sicut Zachariae in Ioannis nomine lingua resoluta est. Caeterum cum sis scholasticus, artificiose facis, ut excuses imperitiam, quia exuberas eloquentia; sed neque monachum tam astutum, neque Gallum decet esse tam callidum. |
| 6 | Verum aggredere potius, et quod te manet explica: nimium enim dudum alias res agentes consumimus tempus; et iam solis occidui umbra prolixior monet, non multum diei vicina nocte superesse. Deinde cum paululum omnes conticuissemus, Gallus ita coepit: Cavendum mihi imprimis esse arbitror, ne ea de Martini virtutibus repetam, quae in libro suo Sulpicius iste memoravit. Unde prima illius inter militandum gesta praetereo, neque ea attingam quae laicus egit ac monachus: nec vero audita ab aliis potius quam quae vidi ipse, dicturus sum. |