monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9 > 18 > 3 > 15 > 2 > 8 > 25 > 21 > 3 > 11 > 23 > 3 > 21 > 17 > 5 > 25
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, XXIV <<<     >>> XXVI

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XXV

1 Nam si admirandum est, quod illum Aegyptium flamma non attigit; hic quoque saepius imperavit incendiis. Si revolvas quod anachoretis feritas bestiarum victa succubuit; hic familiariter et rabiem bestiarum et serpentium venena compescuit. Quod si illum conferas qui immundis spiritibus obsessos verbi imperio ac etiam fimbriarum virtute curabat; ne in hac quidem parte inferiorem fuisse Martinum multa documenta sunt.
2 Si etiam ad illum recurras qui setis suis pro veste contectus putabatur ab angelis visitari; cum isto angeli quotidie loquebantur. Iam vero adversus vanitatem atque iactantiam ita invictum spiritum gessit, ut illa vitia fortius nemo contempserit; cum quidem immundis spiritibus afflatos absens plerumque curaverit, nec solum comitibus aut praefectis, sed ipsis etiam regibus imperaret.
3 Minimum id quidem in illius virtutibus; sed credas velim, non solum vanitati, sed causis etiam atque occasionibus vanitatis neminem fortius repugnasse. Parva quidem, sed non praetereunda dicturus sum: quia et ille laudandus est, qui summa praeditus potestate tam religiosam ad reverentiam beati viri ostenderit voluntatem. Memini Vincentium praefectum, virum egregium et quo nullus sit intra Gallias omni virtutum genere praestantior, dum Turonos praeteriret, a Martino saepius poposcisse, ut ei convivium in suo monasterio daret (in quo quidem exemplum beati Ambrosii episcopi praeferebat, qui eo tempore consules et praefectos subinde pascere ferebatur); sed virum altioris ingenii, ne qua ex hoc vanitas atque inflatio obreperet, noluisse.
4 Ergo fatearis necesse est, in Martino omnium illorum quos enumerasti, fuisse virtutes; Martini autem in illis omnibus non fuisse.
Sulpicius Severus HOME

bav845.92 bmv518.175 bnf5325.82 bnf13759.77 bnf18312.156 csg557.156 hab82.180 mdl105.99 ubk426.165

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik