Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XXIV
| 1 | Equidem, Postumiane, inquam, cum te iamdudum de Sanctorum virtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa quae singuli diversa fecissent, per unum istum facile completa. Nam cum excelsa retuleris (quod mihi dixisse liceat pace Sanctorum), nihil a te penitus audivi, in quo Martinus esset inferior. |
| 2 | Sed sicut nullius umquam cum illius viri meritis profiteor conferendam esse virtutem, ita et illud animadverti decet, iniqua illum cum eremitis vel etiam anachoretis! conditione conferri. Illi enim ab omni impedimento liberi, coelo tantum atque angelis testibus, plane admirabilia docentur operari: iste in medio coetu et conversatione populorum, inter clericos dissidentes, inter episcopos saevientes, cum fere quotidianis scandalis hinc atque inde premeretur, inexpugnabili tamen adversus omnia virtute fundatus stetit, et tanta operatus est, quanta ne illi quidem quos a te audivimus esse in eremo vel fuisse, fecerunt. |
| 3 | Ac si illi paria fecissent, quis iudex tam esset iniustus, ut non istum esse potiorem merito iudicaret? Puta enim istum fuisse militem qui pugnaverit in iniquo loco, et tamen victor evaserit; illos autem aeque compone militibus, sed qui ex aequo loco aut etiam de superiore certaverint: quid ergo? etsi omnium una victoria est, non potest omnium esse par gloria. Et tamen cum praeclara retuleris, a nemine retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique te necesse est confiteri Martino neminem conferendum. |