monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9 > 18 > 3 > 15 > 2 > 8 > 25 > 21 > 3 > 11 > 23
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, XXII <<<     >>> XXIV

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XXIII

1 Quid? inquam: tibi de Martino meo liber ille non sufficit, quem ipse tu nosti me de illius vita atque virtutibus edidisse? Agnosco id quidem, Postumianus inquit, neque umquam a dextera mea liber ille discedit: nam si agnoscis (aperit librum qui veste latebat), en ipsum. Hic mihi, inquit, terra ac mari comes, hic in peregrinatione tota socius et consolator fuit.
2 Sed referam tibi plane, quo liber iste penetraverit, et quam nullus fere in orbe terrarum locus sit, ubi non materia tam felicis historiae pervulgata teneatur. Primus eum Romane urbi vir studiosissimus tui Paulinus invexit: deinde cum tota certatim Urbe raperetur, exsultantes librarios vidi, quod nihil ab his quaestuosius haberetur: siquidem nihil illo promptius, nihil charius venderetur. Hic navigationis meae cursum longe ante praegressus, cum ad Africam venissem, iam per totam Carthaginem legebatur (solus eum Cyrenensis ille presbyter non habebat, sed me largiente descripsit): nam quid ego de Alexandria loquar?
3 ubi pene omnibus magis quam tibi notus est. Hic Aegyptum, Nitriam, Thebaidam ac tota Memphitica regna transivit. Hunc ego in eremo a quodam sene legi vidi: cui cum me familiarem tuum esse dixissem, et ab illo et a multis fratribus haec mihi iniuncta legatio est, ut, si umquam terras istas te incolumi contigissem, ea te supplere compellerem quae in illo tuo libro de virtutibus beati viri professus es praeterisse. Age ergo, quia non illa arte audire desidero quae scripta sufficiunt, illa quae tum vel propter legentium, ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum a te poscentibus explicentur.
Sulpicius Severus HOME

bav845.90 bmv518.170 bnf5325.80 bnf13759.75 bnf18312.152 csg557.152 hab82.176 mdl105.97 ubk426.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik