monumenta.ch > Sulpicius Severus > 22
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, XXI <<<     >>> XXIII

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XXII

1 Adolescens quidam ex Asia praedives opibus, genere clarus, habens uxorem et filium parvulum, cum in Aegypto tribunus esset, et frequentibus adversum Blembos expeditionibus quaedam eremi contigisset, Sanctorum etiam tabernacula complura vidisset, a beato viro Ioanne verbum salutis accepit. Nec moratus inutilem militiam cum vano illo honore contemnere, eremum constanter ingressus, brevi tempore in omni genere virtutum perfectus emicuit. Potens ieiuniis, humilitate conspicuus, fide firmus, facile se antiquis monachis studio virtutis aequaverat; cum interim subiit eum cogitatio, iniecta per diabolum, quod rectius esset ut rediret ad patriam, filiumque unicum ac domum totam cum uxore salvaret: quod utique esset acceptius Deo, quam si solum se saeculo eripere contentus, salutem suorum non sine impietate negligeret.
2 Istiusmodi ergo falsae iustitiae colore superatus, post quadriennium fere cellulam suam atque propositum et emita deseruit. Sed ubi ad proximum monasterium, quod a multis fratribus habitabatur, accessit, causam discessionis atque consilium quaerentibus confitetur. Renitentibus cunctis, et praecipue loci illius abbate renitente, male animo fixa sententia non potuit avelli: igitur infelici se obstinatione proripiens, cum dolore omnium digressus est a fratribus.
3 Vix e conspectu abscesserat, impletur a daemone, cruentasque spumas ore provolvens, suis dentibus se ipse lacerabat. Deinde ad idem monasterium fratrum humeris reportatus, cum coerceri in eo immundus spiritus non valeret, necessitate cogente, ferreis nexibus alligatur, pedes cum manibus vinciuntur: non immerita poena fugitivo, ut quem non cohibuerat fides, catenae cohiberent. Post biennium demum oratione Sanctorum ab immundo spiritu liberatur; ad eremum unde discesserat, mox regressus est, et ipse correptus, et aliis post futurus exemplo, ne quem aut falsae iustitiae umbra decipiat, aut incerta mobilitas inutili levitate compellat semel coepta deserere.
4 Haec vos de virtutibus Domini, quas in servis suis vel imitanda operatus est vel timenda, scire sufficiat. Sed quia satisfeci vestris auribus, immo etiam verbosior fui fortasse quam debui, tu modo (ad me autem loquebatur) debitum fenus exsolve, ut te de Martino tuo, ut es solitus, plura referentem, iam pridem in hoc desideriis meis aestuantibus, audiamus.
Sulpicius Severus HOME

bav845.89 bmv518.167 bnf5325.79 bnf13759.74 bnf18312.150 csg557.149 hab82.173 mdl105.95 ubk426.157

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik