| 1 | Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. Quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutaverit; aut fatuis atque adulantibus verbis femina una laudaverit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit vanitate? ut etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen, quia vel stultorum adulatione aut fortassis errore sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit. |
| 2 | Iam vero si ei munera crebra mittantur, Dei se munificentia asseret honorari, cui dormienti atque resoluto necessaria conferantur: quod si vel de modico ei aliqua virtutis signa succederent, angelum se putaret. Caeterum cum neque opere neque virtute conspicuus sit, si quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursionibus, ipse etiam ubique discurrit: et qui ante pedibus aut asello ire consueverat, spumante equo superbus invehitur: parva prius ac vili cellula contentus habitare, erigit celsa laquearia, construit multa conclavia, sculpit ostia, pingit armaria, vestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat, atque haec charis viduis ac familiaribus mandat tributa virginibus; illa ut byrrhum rigentem, haec ut fluentem texat lacernam. Verum haec describenda mordacius beato viro Hieronymo relinquamus: ad propositum revertamur. Tu vero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris disputandum: ita breviter universa nostrorum instituta complexus es, ut pauca haec tua verba, si aequanimiter acceperint et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non indigeant libris posthaec Hieronymi coerceri. |
| 3 | Sed tu illa potius evolve quae coeperas, et illud quod adversus falsam iustitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut vere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. Ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum. |