monumenta.ch > Sulpicius Severus > 5 > 20
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, XIX <<<     >>> XXI

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XX

1 Duo vobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium erit adversus inflationem miserae vanitatis exemplum, alterum adversus falsam iustitiam non mediocre documentum. Quidam ergo Sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat. Non solum enim praesens, neque verbo tantum, sed absens quoque interdum, cilicii sui fimbriis aut epistolis missis, corpora obsessa curabat. Hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis ex toto ad eum orbe venientibus.
2 Taceo de minoribus: praefecti comitesque, ac diversarum iudices potestatum pro foribus illius saepe iacuerunt: Episcopi quoque sanctissimi, sacerdotali auctoritate deposita, contingi se ab eo atque benedici humiliter postulantes, sanctificatos se ac divino munere illustratos, quoties manum illius vestemque contigerant, non immerito crediderunt.
3 Hic ferebatur omni potu in perpetuum penitus abstinere, ac pro cibo (tibi, Sulpici, in aurem loquar, ne Gallus hoc audiat) septem tantum caricis sustentari. Interea sancto viro, ut ex virtute honor, ita ex honore vanitas coepit obrepere. Quod malum ille ubi primum potuit in se sentire grassari, diu multumque discutere conatus est: sed repelli poenitus vel tacita conscientia vanitatis, perseverante virtute, non potuit.
4 Ubique nomen eius daemones fatebantur: excludere a se confluentium populos non valebat. Virus interim latens serpebat in pectore; et cuius nutu ex aliorum corporibus daemones fugabantur, se ipsum occultis cogitationibus vanitatis purgare non poterat. Totis igitur precibus conversus ad Dominum fertur orasse, ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate, similis his fieret quos ipse curaverat.
5 Quid multis morer? ille praepotens, ille signis atque virtutibus toto Oriente vulgatus, ille ad cuius limina populi ante confluxerunt, ad cuius fores summae istius saeculi se prostraverant potestates, correptus a daemone est, tentus in vinculis. Omnia illa quae energumeni solent ferre, perpessus, quinto demum mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate.
Sulpicius Severus HOME

bav845.86 bmv518.162 bnf5325.76 bnf13759.71 bnf18312.145 csg557.144 hab82.168 mdl105.92 ubk426.152

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik