Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XIX
| 1 | In eodem autem monasterio factum id quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. Quidam itidem ad eumdem abbatem recipiendus advenerat: cum prima ei lex obedientiae poneretur, ac perpetem polliceretur ad omnia vel extrema patientiam; casu abbas storacinam virgam iampridem aridam manu gerebat: hanc solo figit, atque illi advenae id operis imponit, ut tamdiu virgulae aquam irriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente viresceret. |
| 2 | Subiectus advena durae legis imperio, aquam propriis humeris quotidie convehebat, quae a Nilo flumine per duo fere millia petebatur; iamque emenso anni spatio, labor non cessabat operantis, et de fructu operis spes esse non poterat: tamen obedientiae virtus in labore durabat. Sequens quoque annus laborem iam affecti fratris eludit. |
| 3 | Tertio demum succedentium temporum labente curriculo, cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator, virga floruit. Ego ipse ex illa virgula arbusculam vidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis virentibus quasi in testimonium manens, quantum obedientia meruit, et quantum fides possit, ostendit. |
| 4 | Sed me dies ante deficiet, quam diversa miracula quae mihi de virtutibus Sanctorum sunt comperta, consummem. |