Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XVIII
| 1 | Duo vobis referam incredibilis obedientiae admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad excitandam virtutum aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt. Ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis, monasterium magnae dispositionis ingressus suscipi se rogaret; abbas ei coepit multa proponere, graves esse istius disciplinae labores, sua vero dura imperia, quae nullius facile valeret implere patientia: aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus viveretur, expeteret: non tentaret aggredi quod implere non posset. Ille vero nihil his terroribus permoveri, sed magis ita omnem obedientiam polliceri, ut, si eum abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare: quam illius professionem ubi magister accepit, non cunctatus probare profitentem. |
| 2 | Casu clibanus propter ardebat, qui multo igne succensus coquendis panibus parabatur. Exundabat abruptis flamma fornacibus, et intra camini illius concava totis habenis regnabat incendium. Hunc igitur advenam illum iubet magister intrare: nec distulit parere praecepto: medias flammas nihil cunctatus ingreditur; quae mox tam audaci fide victae, velut illis quondam Hebraeis pueris, cessere venienti. |
| 3 | Superata natura est, fugit incendium: et qui putabatur arsurus, velut frigido rore perfusum se ipse miratus est. Sed quid mirum, si tuum, Christe, tironem ignis ille non attigit, ut nec abbatem pigeret dura mandasse, nec discipulum poeniteret imperio paruisse? qui eo quo advenerat die, dum tentaretur infirmus, perfectus inventus est, merito felix, merito gloriosus: probatus obedientia, glorificatus est passione. |