Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XVII
| 1 | Duo beati Antonii monasteria adii, quae hodieque ab eius discipulis incoluntur. Ad eum etiam locum in quo beatissimus Paulus primus eremita est diversatus, accessi. Rubrum mare vidi: iugum Sina montis ascendi, cuius summum cacumen coelo pene contiguum nequaquam adiri potest. Inter huius recessus anachoreta esse aliquis ferebatur, quem diu multumque quaesitum videre non potui, qui fere iam ante quinquaginta annos a conversatione humana remotus, nullo vestis usu, setis corporis sui tectus, nuditatem suam divino munere nesciebat. |
| 2 | Hic quoties eum religiosi viri adire voluerunt, cursu avia petens, congressus vitabat humanos. Uni tantummodo ferebatur se ante quinquennium praebuisse, qui credo potenti fide id obtinere promeruit: cui inter multa collo iuia percunctanti, cur homines tantopere vitaret, respondisse perhibetur, eum qui ab hominibus frequentaretur, non posse ab angelis frequentari: unde non immerito recepta opinione multorum fama vulgaverat, Sanctum illum ab angelis visitari. |
| 3 | Ego autem a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus sum, cuius ripas frequentibus monasteriis consertas utraque ex parte lustravi; plerumque vidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos: sed et bina et terna millia in iisdem viculis degere constabat. Nec sane ibi minorem putetis diversantium in multitudine monachorum esse virtutem, quam eorum esse cognoscitis qui se ab humanis coetibus removerunt. Praecipua, ut iam dixeram, ibi virtus et prima est obedientia; neque aliter adveniens a monasterii abbate suscipitur, quam qui tentatus prius fuerit et probatus, nullum umquam recusaturus, quamlibet arduum ac difficile indignumque toleratu, abbatis imperium. |