Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XVI
| 1 | Erat etiam alterius anachoretae in illis regionibus nomen illustre, qui in ea parte deserti, quae est Syenes, habitabat. Hic cum primum se ad eremum contulisset, herbis herbarumque radicibus, quas praedulces interdum et saporis eximii fert arena, victurus, ignarus germinis eligendi, noxia plerumque carpebat. Nec erat facile vim radicum sapore discernere; quia omnia aeque dulcia; sed pleraque occultiore natura virus lethale cohibebant. |
| 2 | Cum ergo edentem vis interna torqueret, et immensis doloribus vitalia universa quaterentur, ac frequens vomitus cruciatibus non ferendis ipsam animae sedem stomacho iam fatiscente dissolveret; omnia penitus quae essent edenda formidans, septimum in ieiuniis diem spiritu deficiente ducebat. Tum ad eum fera, cui Ibicis est nomen, accessit; huic propius astanti fasciculum herbarum quem collectum pridie attingere non audebat, obiecit: sed fera quae virulenta erant ore discutiens, quae innoxia noverat eligebat. Ita vir sanctus eius exemplo quid edere, quid respuere deberet edoctus, et periculum famis evasit, et herbarum venena vitavit. |
| 3 | Sed longum est de omnibus qui eremum incolunt, comperta nobis vel audita memorare. Annum integrum et septem fere menses intra solitudines constitutus exegi, magis virtutis admirator alienae, quam quod ipse tam arduum atque difficile potuerim tentare propositum; saepius tamen cum sene illo qui puteum et bovem habebat, habitavi. |