Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XV
| 1 | Ne cui autem hoc incredibile forte videatur, maiora memorabo. Fides Christi adest, me nihil fingere, neque incertis auctoribus vulgata narrare: sed quae mihi per fideles viros comperta sunt, explicabo. Habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos Anachoretas vocant: vivunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus frequententur; quas nox coegerit, sedes habent. |
| 2 | Ad quemdam igitur hoc ritu atque hac lege viventem duo ex Nitria monachi, licet longe diversa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conversatione charus et familiaris fuisset, auditis eius virtutibus tetenderunt: quem diu multumque quaesitum, tandem mense septimo repererunt in extremo illo deserto quod est Blembis contiguum, demorantem: quas ille solitudines iam per annos duodecim dicebatur habitare. |
| 3 | Qui licet omnium hominum vitaret occursus, tamen agnitos non refugit, seque charissimis per triduum non negavit. Quarto die aliquantulum progressus, cum prosequeretur abeuntes, leaenam mirae magnitudinis ad se venire conspiciunt. Bestia, licet tribus repertis, non incerta quem peteret, anachoretae pedibus advolvitur, et cum fletu quodam et lamentatione procumbens indicabat gementis pariter et rogantis affectum. |
| 4 | Movit omnes, et praecipue illum qui se intellexerat expetitum. Praecedentem sequuntur: nam praeiens, et subinde restitans subindeque respectans, facile poterat intelligi, id eam velle, ut quo illa ducebat, anachoreta sequeretur. Quid multis? ad speluncam bestiae pervenitur, ubi illa adultos iam quinque catulos male feta nutriebat: qui ut clausis luminibus ex alvo matris exierant, caecitate perpetua tenebantur; quos singulos de rupe prolatos ante anachoretae pedes mater exposuit. |
| 5 | Tum demum Sanctus animadvertit quid bestia postularet, invocatoque Dei nomine, contrectavit manu lumina clausa catulorum: ac statim caecitate depulsa, apertis oculis bestiarum diu negata lux patuit. Ita fratres illi, anachoreta quem desiderabant visitato, cum admodum fructuosa laboris sui mercede redierunt: qui in testimonium tantae virtutis admissi, fidem Sancti et gloriam Christi, quae per ipsos esset testificanda, vidissent. |
| 6 | Mira dicturus sum: leaenam post dies quinque ad auctorem tanti beneficii revertisse, eidemque inusitatae ferae pellem pro munere detulisse: qua plerumque sanctus ille quasi amiculo circumtectus, non dedignatus est munus per bestiam sumere, cuius alium potius interpretabatur auctorem. |