monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9 > 18 > 3 > 15 > 2 > 8 > 25 > 21 > 3 > 11 > 23 > 3 > 21 > 17 > 5 > 25 > 4 > 12 > 13 > 1 > 26 > 14
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, XIII <<<     >>> XV

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XIV

1 Alium aeque singularem virum vidimus, parvo tugurio, in quo non nisi unus recipi posset, habitantem. De hoc illud ferebatur, quod lupa ei solita erat astare coenanti, nec facile umquam bestia falleretur, quin illi ad legitimam horam refectionis occurreret, et tamdiu pro foribus exspectaret, donec ille panem qui coenulae superfuisset, offerret: illam manum eius lambere solitam: atque ita quasi impleto officio et praestita consolatione discedere. Sed forte accidit, ut sanctus ille, dum fratrem qui ad eum venerat deducit abeuntem, diutius abesset, et non nisi sub nocte remearet.
2 Interim bestia ad consuetudinarium illud coenae tempus occurrit. Vacuam cellulam, cum familiarem patronum abesse sentiret, ingressa, curiosius explorans, ubinam esset habitator. Casu contigua cum panibus quinque palmicia sportella pendebat: ex his unum praesumit et devorat, deinde perpetrato scelere discedit.
3 Regressus eremita videt sportulam dissolutam, non constante panum numero; damnum rei familiaris intelligit, ac prope limen panis absumpti fragmenta cognoscit; sed non erat incerta suspicio, quae furtum persona fecisset. Ergo cum sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non venisset (nimirum audacis facti conscia, ad eum venire dissimulans, cui fecisset iniuriam), aegre patiebatur eremita, se alumnae solatio destitutum.
4 Postremo illius oratione revocata, septimum post diem adfuit, ut solebat ante, coenanti. Sed (ut facile cerneres verecundiam poenitentis) non ausa propius accedere, deiectis in terram profundo pudore luminibus (quod palam licebat intelligi) quamdam veniam precabatur. Quam illius confusionem eremita miseratus, iubet eam propius accedere, ac manu blanda caput triste permulcet: dein pane duplicato ream suam reficit.
5 Ita indulgentiam consecuta, officii consuetudinem deposito moerore reparavit. Intuemini, quaeso, Christi etiam in hac parte virtutem, cui sapit omne quod brutum est, cui mite est omne quod saevit. Lupa praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur: vocata adest, caput praebet, et habet sensum indultae sibi veniae, sicut pudorem gessit errati.
6 Tua haec virtus, Christe; tua sunt haec. Christe, miracula: etenim quae in tuo nomine operantur servi tui, tua sunt: et in hoc ingemiscimus, quod maiestatem tuam ferae sentiunt, homines non verentur.
Sulpicius Severus HOME

bav845.79 bmv518.147 bnf5325.70 bnf13759.65 bnf18312.131 csg557.130 hab82.153 mdl105.83 ubk426.136

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik