monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9 > 18 > 3 > 15 > 2 > 8 > 25 > 21 > 3 > 11 > 23 > 3 > 21 > 17 > 5 > 25 > 4 > 12 > 13
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, XII <<<     >>> XIV

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XIII

1 Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo millibus (habebam autem unum e fratribus ducem, locorum peritum) pervenimus ad quemdum senem monachum sub radice montis habitantem. Ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat. Bovem unum habebat, cuius hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere: nam fere mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur.
2 Hortus illic erat multis oleribus copiosus: id quidem contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius umquam seminis vel exiguam radicem ferunt. Verum hoc sancto illi labor cum pecore communis, et propria praestabat industria: frequens enim irrigatio aquarum tantam pinguedinem arenis dabat, ut mirum in modum virere atque fructificare horti illius olera videremus. Ex iis igitur una cum domino bos ille vivebat: nobis quoque ex ea copia coenam sanctus dedit.
3 Ibi vidi, quod vos Galli forte non credetis, ollam cum oleribus quae nobis in coenam praeparabantur, sine igne fervere: tanta vis solis est, ut quibuslibet coquis etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat. Post coenam autem iam inclinante vespera invitat nos ad arborem palmam, cuius interdum pomis uti solebat, quae fere duobus millibus aberat: nam hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen.
4 Quod utrum solers antiquitas procuraverit, an soli natura gignat, ignoro: nisi si Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum, haec servis suis paraverit: ex maiore enim parte, qui intra illa secreta consistunt, cum alia ibi germina nulla succedant, istarum arborum pomis aluntur. Ergo ubi ad illam ad quam nos humanitas nostri hospitis ducebat, arborem pervenimus, leonem ibi offendimus: quo viso, ego et ille dux meus intremuimus; sanctus vero ille incunctanter accessit: nos, licet trepidi, secuti sumus. Fera paululum (ut cerneres imperatam a Deo) modesta secessit et constitit, dum ille attigua ramis humilioribus poma decerperet: cumque plenam palmulis manum obtulisset, accurrit bestia, accepitque tam libere quam nullum animal domesticum: et cum comedisset, abscessit.
5 Nos haec intuentes et adhuc trementes, facile potuimus expendere, quanta in illo fidei virtus et quanta in nobis esset infirmitas.
Sulpicius Severus HOME

bav845.78 bmv518.143 bnf5325.68 bnf13759.64 bnf18312.129 csg557.127 hab82.150 mdl105.81 ubk426.133

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik