Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput XII
| 1 | In hoc monasterio duos ego senes vidi, qui iam per quadraginta annos ibi degere, ita ut numquam inde discesserint, ferebantur. Quorum praetereunda mihi commemoratio non videtur: siquidem id de eorum virtutibus, et abbatis ipsius testimonio et omnium fratrum audierim sermone celebrari, quod unum eorum sol numquam vidisset epulantem, alterum vidisset iratum numquam. |
| 2 | Ad haec Gallus me intuens: O si vester ille (nolo nomen edicere) nunc adesset, vellem admodum istud audiret exemplum: quem in multorum saepe personis nimium experti sumus vehementer irasci: sed tamen, quia inimicis suis, quantum audio, nuper ignovit, si istud audiret, magis magisque proposito confirmaretur exemplo, praeclaram esse virtutem iracundia non moveri. |
| 3 | Nec vero inficiabor iustas illi causas irarum fuisse: sed ubi durior pugna, ibi gloriosior est corona: unde quemdam, si agnoscis, censeo iure laudandum, quod cum eum libertus deseruerit ingratus, misertus est potius quam insectatus abeuntem; sed neque illi irascitur, a quo videtur abductus. Ego autem: Nisi istud vincendae iracundiae Postumianus prodidisset exemplum, graviter irascerer discessione fugitivi: sed quia irasci non licet, tota istorum commemoratio quae nos compungit, abolenda est. |
| 4 | Te, inquam, Postumiane, te potius audiamus. Faciam, inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus tam studiosos audiendi esse vos video; sed mementote, quia non sine fenore istum apud vos depono sermonem: libens praesto quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis. Nos vero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum vel sine fenore restituere possimus. |
| 5 | Sed tamen quidquid putaveris, imperato, dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias: valde enim nos tua delectat oratio. Nihil, inquit Postumianus, vestra studia fraudabo: et quia eremitae unius incipientis agnovistis virtutem, referam adhuc vobis pauca de plurimis. |