monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9 > 18 > 3 > 15 > 2 > 8 > 25 > 21 > 3 > 11 > 23 > 3 > 21 > 17 > 5 > 25 > 4 > 12 > 13 > 1 > 26 > 14 > 19 > 15 > 10
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, IX <<<     >>> XI

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput X

1 Haud longe ab eremo, contigua Nilo multa sunt monasteria. Habitant uno loco plerumque centeni: quibus summum ius est, sub abbatis imperio vivere, nihil arbitrio suo agere, per omnia ad nutum illius potestatemque pendere. Ex his, si qui maiorem virtutem mente conceperint, ut acturi solitariam vitam se ad eremum conferant, non nisi permittente abbate discedunt.
2 Haec illorum prima virtus est, parere alieno imperio. Transgressis ad eremum, abbatis illius ordinatione panis vel quilibet cibus alius ministratur. Casu per illos dies quibus illo adveneram, cuidam qui nuper ad eremum secesserat, neque amplius ab hoc monasterio quam sex millibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas per duos pueros miserat, quorum maior habebat aetatis annos quindecim, minor duodecennis erat. His ergo inde redeuntibus aspis mirae magnitudinis fit obviam, cuius occursu nihil perterriti; ubi ante pedes eorum venit, quasi incantata carminibus, caerula colla deposuit.
3 Minor e pueris manu apprehensam ac pallio involutam ferre coepit: deinde monasterium quasi victor ingressus in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captivam bestiam resoluto pallio non sine iactantiae tumore deposuit. Sed cum infantium fidem atque virtutem caeteri praedicarent, abbas ille altiori consilio, ne infirma aetas insolesceret, virgis utrumque compescuit, multum obiurgatos, cur ipsi quod per eos Dominus operatus fuerat, prodidissent: eius illud non suae fidei, sed divinae fuisse virtutis: discerent potius, Deo in humilitate servire, non in signis et virtutibus gloriari: quia melior esset infirmitatis conscientia virtutum vanitate.
Sulpicius Severus HOME

bav845.75 bmv518.136 bnf5325.65 bnf13759.61 bnf18312.123 csg557.120 hab82.142 mdl105.77 ubk426.125

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik