Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput IX
| 1 | Caeterum de familiaritatibus virginum et monachorum, atque etiam clericorum, quam vera, quam fortia disputavit! unde a quibusdam, quos nominare nolo, dicitur non amari: nam sicut Belgicus noster irascitur, edacitatis nimiae nos notatos, ita illi fremere dicuntur, cum in illo opusculo scriptum legunt: Coelibem spernit virgo germanum, fratrem quaerit extraneum. |
| 2 | Ad haec ego, Nimium, inquam, Galle, progrederis: cave ne et te aliquis, qui haec fortassis agnoscit, exaudiat, teque una cum Hieronymo incipiat non amare. Nam quia scholasticus es, non immerito te versu Comici illius admonebo: Obsequium amicos, veritas odium parit. Tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane, repetatur orientalis oratio. |
| 3 | Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui: cui iugis adversum malos pugna perpetuumque certamen concivit odia perditorum. Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare non desinit: oderunt clerici, quia vitam eorum insectatur et crimina. Sed plane eum boni omnes admirantur et diligunt: nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt. |
| 4 | Vere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina est. Totus semper in lectione, totus in libris est: non die, non nocte requiescit; aut legit aliquid semper, aut scribit. Quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum, Deo teste, propositam eremum adire, vel exigui temporis punctum a tanto viro discedere noluissem. |
| 5 | Huic ergo traditis atque commissis omnibus meis, omnique familia, quae me contra voluntatem animi mei secuta tenebat implicitum, exoneratus quodammodo gravi fasce penitus ac liber, regressus Alexandriam, visitatis ibi fratribus, ad superiorem inde Thebaidam, id est ad Aegypti extrema contendi. Ibi enim vastae patentis eremi solitudines plurimum ferebantur habere monachorum. Longum est, si omnia cupiam referre quae vidi: tamen pauca perstringam e pluribus. |