Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput VIII
| 1 | Igitur inde digressus, Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis sex millibus disparatur, ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest. Ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: nam parochia est episcopi, qui Hierosolymam tenet. Mihi iam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione compertus facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer: vir enim praeter fidei meritum dotemque virtutum, non solum Latinis atque Graecis, sed et Hebraeis etiam ita litteris institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare. |
| 2 | Miror autem, si non et vobis per multa quae scripsit opera compertus est, cum per totum orbem legatur. Nobis vero, Gallus inquit, nimium nimiumque compertus est: nam ante hoc quinquennium quemdam illius libellum legi, in quo tota nostrorum natio monachorum ab eo vehementissime vexatur et carpitur; unde interdum Belgicus noster valde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad vomitum solere satiari. |
| 3 | Ego autem illi viro ignosco; atque ita sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus disputasse: nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis natura. Tum ego, Scholastice, inquam, Galle, defendis gentem tuam; sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum vitium damnat in monachis? Immo vero, inquit, nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret: praecipue avaritiam, nec minus vanitatem insectatus est. |
| 4 | Multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit. Vere fatebor, pinxisse mihi videtur vitia multorum. |