monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 3 > 15 > 11 > 2 > 13 > 12 > 14 > 10 > 7
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, VI <<<     >>> VIII

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput VII

1 Nam cum ab episcopis excerpta in libris illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta constaret, locus ille vel maxime parabat invidiam, in quo editum legebatur, quia Dominus Iesus, sicut pro redemptione hominis in carne venisset, et crucem pro hominis salute perpessus, mortem pro hominis aeternitate gustasset; ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus: quia hoc bonitati illius pietatique congrueret, ut qui perditum hominem reformasset, prolapsum quoque angelum liberaret.
2 Cum haec atque alia istiusmodi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta est seditio: quae cum reprimi sacerdotum auctoritate non posset, scaevo exemplo ad regendam Ecclesiae disciplinam praefectus assumitur, cuius terrore dispersi fratres, ac per diversas oras monachi sunt fugati, ita ut propositis edictis in nulla consistere sede sinerentur. Illud me admodum permovebat, quod Hieronymus, vir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur, quem nunc idem praecipue, vel omnia illius scripta damnaret. Nec vero ausus sum de quoquam temere iudicare; praestantissimi tamen viri et doctissimi ferebantur in hoc certamine dissidere.
3 Sed tamen sive illud error est ut ego sentio, sive haeresis, ut putatur; non solum reprimi non potuit multis animadversionibus sacerdotum; sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione crevisset. Istiusmodi ergo turbatione cum veni Alexandriam, fluctuabat. Me quidem episcopus illius civitatis benigne admodum, et melius quam opinabar, excepit, et secum tenere tentavit: sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis fervebat invidia: nam etsi fortasse videantur parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam multitudinem tantam sub Christi confessione viventem, praesertim ab episcopis, oportuisset affligi.
Sulpicius Severus HOME

bav845.71 bmv518.129 bnf5325.62 bnf13759.58 bnf18312.116 csg557.114 hab82.135 mdl105.72 ubk426.118

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik