monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 3 > 15 > 11 > 2 > 13 > 12 > 14 > 10 > 7 > > 7 > ... > 1 > 6
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, V <<<     >>> VII

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput VI

1 Quod cum ille benigne accepisset, revocantibus nos ad mare nautis, discessimus, prosperoque cursu septimo die Alexandriam pervenimus, ubi foeda inter episcopos atque monachos certamina gerebantur, ex ea occasione vel causa, quia congregati in unum saepius sacerdotes frequentibus decrevisse synodis videbantur, ne quis Origenis libros legeret aut haberet: qui tractator sacrarum scripturarum peritissimus habebatur.
2 Sed episcopi quaedam in libris ipsius insanius scripta memorabant, quae assertores eius defendere non ausi, ab haereticis potius fraudulenter inserta dicebant: et ideo non propter illa quae in reprehensionem merito vocarentur, etiam reliqua esse damnanda; cum legentium fides facile possit habere discrimen, ne falsata sequeretur, et tamen catholice disputata retineret: non esse autem mirum, si in libris neotericis et recens scriptis fraus haeretica fuisset operata, quae in quibusdam locis non timuisset incidere Evangelicam veritatem.
3 Adversum haec episcopi obstinatius renitentes, pro potestate cogebant recta etiam universa cum pravis et cum ipso auctore damnare: quia satis superque sufficerent libri quos Ecclesia recepisset: respuendam esse penitus lectionem, quae plus esset nocitura insipientibus, quam profutura sapientibus. Mihi autem ex illius libris quaedam curiosius indaganti, admodum multa placuerunt: sed nonnulla deprehendi, in quibus illum prava sensisse non dubium est, quae defensores eius falsata contendunt.
4 Ego miror unum eumdemque hominem tam diversum a se esse potuisse, ut in ea parte qua probatur, neminem post Apostolos habeat aequalem; in ea vero quae iure reprehenditur, nemo deformius doceatur errasse.
Sulpicius Severus HOME

bav845.70 bmv518.127 bnf5325.61 bnf13759.57 bnf18312.114 csg557.111 hab82.133 mdl105.71 ubk426.115

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik