| 1 | Enimvero, Postumianus ait, cavebo posthac cuiusquam abstinentiam praedicare; ne Gallos nostros arduum penitus offendat exemplum. Statueram autem etiam coenam Cyrenensis illius, vel consequentia (septem enim diebus apud ipsum fuimus) referre convivia: sed supersedendum est, ne Gallus se aestimet fatigari. Caeterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos visendos confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum; quod summa nos dissimulatione celaverat. |
| 2 | Deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus millibus aberat, a conspectu nostro interiectu montis exclusa. Erat autem vilibus texta virgultis, non multo ambitiosis quam nostri hospitis tabernaculum, in quo nisi incurvus quis non poterat consistere. Cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum animadvertimus, nihil eos neque emere neque vendere. Quid sit fraus aut furtum, nesciunt; aurum atque argentum, quae prima mortales putant, neque habent, neque habere cupiunt: nam cum ego presbytero illi decem nummos aureos detulissem, refugit, altiore consilio protestatus, Ecclesiam auro non instrui, sed potius destrui. |