monumenta.ch > Sulpicius Severus > 4
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, III <<<     >>> V

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput IV

1 Ergo ut ad tugurium illud quod eminus conspexeram, pertendi, invenio senem in veste pellicea molam manu vertentem; consalutatus accepit nos benigne. Eiectos nos in illud littus exponimus; et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie detineri: egressos in terram (ut est mos humani ingenii) naturam locorum cultumque habitantium voluisse cognoscere: Christianos nos esse: id praecipue quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani.
2 Tum vero ille flens gaudio, ad genua nostra provolvitur: iterum nos ac saepius exosculatus invitat ad orationem; deinde impositis in terram vervecum pellibus facit nos discumbere. Apponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeaceum. Eramus autem nos quatuor, ipse erat quintus. Fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit; quae menthae similis exuberans foliis, saporem mellis praestabat: huius praedulci admodum suavitate delectati atque exsatiati sumus.
3 Ad haec subridens ego ad Gallum meum, Quid, inquam, Galle? placetne tibi prandium, fasciculus herbarum et panis dimidius viris quinque? Tum ille, sicut est verecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem meam accepit, Facis, inquit, Sulpici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit, omittis, quin nos edacitatis fatiges.
4 Sed facis inhumane, qui nos Gallos homines cogis exemplo angelorum vivere (quamquam ego studio manducandi etiam angelos manducare credam): nam istum dimidium hordeaceum timeo vel solus attingere. Sed contentus sit hoc Cyrenensis ille, cui vel necessitas vel natura est esurire; vel postremo isti, quibus, credo, marina iactatio inediam cibi fecerat. Nos procul a mari absumus, et quod tibi saepe testatus sum, Galli sumus.
5 Sed pergat hic potius explicare sui Cyrenensis historiam.
Sulpicius Severus HOME

bav845.68 bmv518.122 bnf5325.59 bnf13759.55 bnf18312.110 csg557.108 hab82.129 mdl105.68 ubk426.111

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik