Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput III
| 1 | Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens valedixi, ubi Narbone navim solvimus, quinto die portum Africae intravimus: adeo prospera Dei nutu navigatio fuit. Libuit animo adire Carthaginem, loca visitare sanctorum, et praecipue ad sepulcrum Cypriani martyris adorare. Quintodecimo die ad portum regressi, provectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante austro pene in Syrten illati sumus: quod providi nautae caventes, iactis navem anchoris sistunt. |
| 2 | Sub oculis autem terra continens erat, in quam scaphis egressi cum vacua ab humano cultu omnia cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia longius processi. Tribus fere millibus a littore parvum tugurium inter arenas conspicio, cuius tectum, sicut Sallustius ait, quasi carina navis erat, contiguum terrae, satis firmis tabulis constratum, non quod ibi vis imbrium ulla timeatur (fuisse autem illic pluviam nequando quidem auditum est), sed quod ventorum ea vis est, ut si quando vel clementiori coelo aliquantulus spirare flatus coeperit, maius in illis terris quam in ullo mari naufragium sit. |
| 3 | Nulla ibi germina, sata nulla proveniunt, quippe instabili loco, arentibus arenis ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi eversa quaedam a mari promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit. Ea ovibus est pabulum satis utile. Incolae lacte vivunt; qui solertiores sunt, vel, ut ita dixerim, ditiores, hordeaceo pane utuntur. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam soli sive aeris, ventorum casus evadere solet: quippe fertur a die iacti seminis tricesimo die maturescere. |
| 4 | Consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes tributo liberi sunt: extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interiacet, per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum. |