monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 5 > 9 > 18 > 3 > 15 > 2
Sulpicius Severus, Dialogi, 1, I <<<     >>> III

Sulpicius Severus, Dialogi, 1, Caput II

1 Enimvero, inquam, satis probasti, quantum pius amor possit, qui nostri causa tot maria tantumque terrarum emensus, a summo, ut ita dicam, solis egressu usque in eius occidua venisti. Age ergo, quia et secreti inter nos nec occupati sumus, et sermoni tuo vacare debemus, edisseras nobis velim omnem peregrinationis tuae historiam; qualiter in Oriente fides Christi floreat; quae sit ibi sanctorum quies, quae instituta monachorum; quantisque signis ac virtutibus in servis suis Christus operetur: nam certe, quia in his regionibus, inter ista quae vivimus, ipsa nobis vita fastidio est; libenter ex te audiemus, si vel in eremo vivere Christianis licet.
2 Ad haec Postumianus, Faciam, inquit, ut desiderare te video; sed quaeso prius ex te audiam, an isti omnes quos hic reliqueram sacerdotes, tales sint, quales eos, antequam proficiscerer, noveramus. Tum ego, Absiste, inquam, ista quaerere, quae aut una mecum, ut puto, nosti, aut si ignoras, non audire sit melius. Illud reticere non possum, non solum illos de quibus interrogas, nihil meliores quam noveras factos; sed unum illum nostri quondam amantem, in quo respirare ab istorum insectationibus solebamus, asperiorem nobis fuisse quam debuit.
3 Nec vero quidquam in illum inclementius dicam, quia et amicum colui, et tunc etiam amavi cum putabatur inimicus. Me autem haec tacitis cogitationibus resolventem admodum dolor iste compungit (pene nos sapientis et religiosi viri amicitia destitutos), illum quondam tam amicum nobis, tam amarum in nos esse potuisse. Verum haec, quae moeroris plena sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus. Ita, inquit, fiat, Postumianus; quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus.
4 Dein cilicium cui insederat, ad me propius admovit, atque ita exorsus est:
Sulpicius Severus HOME

bav845.65 bmv518.117 bnf5325.57 bnf13759.53 bnf18312.106 csg557.103 hab82.124 mdl105.65 ubk426.105

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik